CALAMITES Styrax seu Storax

CALAMITES Styrax seu Storax
CALAMITES Styrax seu Storax
dictus est Graecis, non quod arundinibus reconditus haberetur, ne exspiraret, ut quidam volunt; storax enim diutissime odorem servat, nec secus ac myrrha et alia gummium odoratorum genera, in masla afferebatur, et in pellibus hircinis ac saccis: sed quod lignum arboris eius omne a vermibus intus eroderetur, sicque illa exesa ad instar arundinis redderetur, solâ superficie exteriore relictâ, ut diserte de styracis arbore tradit Strabo l. 12. Exesô itaque lignô, prima pars succi, quae inde manabat, scobe mixtâ circa arboris radicem adcumulabatur, quam quod abundanter efflueret, et χύδην emanatet, chymatiam styraca vocârunt. Exinanitâ vero iam arbore, et omni exhaustâ scobe cum plurimo succo, lacrima, quae deinde manabat, purior et defaecatior, more gummi concrescens, καλαμίτης ςτύραξ, vocabatur, ob causam praedictam, quod videl. ex arbore in modum harundinis cavatâ profluxislet. Atque hic, ut praestantissimus, ita rarissimus. Quo facit, quod Isidorus optimum storacem haberi dicit, qui calanus et virgis adhaeserit, eumque ideo calamitem appellari: Nempe virgae styracis non suâpte naturâ calami instar habent, sed per accidens, ut et in casia fistulae. Quippe erosô intus liguô et scobe egestâ cum ipso liquore, virgae exenteratae harundini similes sunt: gutta vero, quae postea egetitur, calamis illis adhaerescit, et purissimus mundissimusque styrax est. Unde Galenus, optimum storacem e Pamphylia in calamis afserri solitum, docet. Albidus autem is, et instar gummi pellucidus etc. Salmas. ad Solin. p. 542. Vide quoque infra in voce Styrax.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • STORAX — apud Terentium in Adelphis, Act. 1. sc. 1. v. 1. Storax, non rediit hâc nocte a cena Aeschinus: nomen pueri est, ab odore, ut ait Donatus. Στύραξ nimirum in Graeca fabula hic puer vocabatur. Est autem Storax, uti Virgilius vocat in Scylla: Et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”